La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » De lampade venatoria [TV] p. 38



VI. MEMBRUM.


Porro ne quid operis atque temporis perperam insuma-
tur, illud est cautius animadvertendum, quod non omnium
neque in omnibus differentiae sunt quaerendae. Cum etenim
aliorum (ut haec ab illis discernamus) differentias liceat
inquirere, differentiarum tamen differentias quaerere non
minus erit absurdum, quam substantiarum substantiam,
qualitatis qualitatem, magnitudinis magnitudinem
. Nihilo
tamen minus in ipsis distinguere, dividere, discernere
nihil vetat. Illud item advertatur, quod neque qualitatem
pro qualitatis differentia, sicut neque substantiae substan-
tiam neque motus motum dicimus; coloris enim differentiae
non sunt nisi qualitates, quae tamen ideo substantiales
dicuntur, quia secundum eas substantia dividitur, non
tamen in eas sed in species, et hae sunt quae substantiae
species indicant
. Numeri quoque ( inquit) differen-
tiae non sunt numeri; non enim quinque a tribus per duo
differunt, sed trinario duo a quinque superantur
. Sunt quo-
que nonnulla quae aperte se ipsis differunt, sicut virtus et
vitium, quaedam quae aperte per aliud, ut lapis et planta
per vitam, quaedam vero ita se habent ut vicissim mutuo
sibi sint species et differentiae. Sic enim grave et leve sunt
species appulsus, quas constituunt mobile ad medium et
mobile a medio; rursumque mobile a medio et mobile ad
medium sunt species translabilis, quas constituunt diffe-
rentiae gravitas et levitas.