La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » De lampade venatoria [TV] p. 60



native dicitur tantum. Decimoquinto quia ipsum de substan-
tia denominative praedicatur. Decimosexto quia predicatur
in quale, et dicitur non ut essentia neque ut essentiale. Deci-
mooctavo quia est quo aliquid accidentaliter afficitur. Deci-
monono quia sequitur subiectum ut in quo, non ut ex quo
.
Vigesimo quia eius partes non sunt substantia. Vigesimo-
primo quia alicuius respectu est accidens; tale enim non po-
test esse substantia; quod namque vere est, nulli accidit. Vi-
gesimosecundo quia non mutatur de subiecto in subiectum,
neque de loco in locum, cumque non est amplius ubi erat,
iam evanuit, quoniam idem numero non potest esse sine eo
in quo est; neque etenim sui est iuris. Vigesimotertio quia
non accedit ad subiectum neque a subiecto migrat, sed
ex ipso resultat et in ipso deperire necesse est
. Vigesimo-
quarto quia sensu tantum imaginationeque attingitur, et
supra sensum et imaginationem non existit. Vigesimoquinto
quia non materia, non forma, non compositum, non de
hoc praedicabile, neque separata substantia. Vigesimosexto
quia non est ipsum subiectum alicuius, sed potius alicui sub-
iecto mancipatum. Vigesimoseptimo quia alicuius dispo-
sitio, vel habitus vel figura, vel a complexione resultans.


II. MEMBRUM.


Ad agri vero sinistram descriptas intueri licet ratio-
nes, quibus accidentale quippiam habeatur. Tale autem
convincitur, primo si condistinctum non est essentiale. Se-
cundo si essentiali secundum quod essentiale est opponi-
tur. Tertio si ei quod est per se contrariatur. Quarto si
naturali opponitur. Quinto si violentum. Sexto si ab extrin-