|
|
 |
 |
 |
 |
Velius Longus » De lampade venatoria [TV] p. 65
cum tamen intendatur remittaturque dubitatio, non autem
aequalitas. Vigesima an non substantive essentialiterque
dicitur, sed adiective. Vigesimaprima an eorum, quae se- cundum analogiam quandam dicuntur, credatur esse ge- nus; cum enim ens secundum diversam rationem dicatur
de substantia incorporea, corporea et accidente et horum
intentionibus, quae non entia sunt sed entium, nulla ho- rum omnium poterit esse genus ratione. Vigesimasecunda
an respectu eorum, quae specie non differunt, genus ha- beatur; ut si insecabile linearum dicatur esse genus, cum
idem de insecabilibus dici nequeat . Vigesimatertia an sub
mala generis definitione generis iudicium militare contin- gat; Pyrrhoniani enim definiunt genus communitatem quae
permeat in singularibus, ut homo est qui permeat singulos
homines, species vero dicunt in unoquoque proprietates,
ut , , . Sed locus iste potest esse
communis omnibus problematibus; sic etenim et ex mala
descriptionis, definitionis et accidentis definitione iudicia
de ipsis falli contingit et fallere .
II. MEMBRUM.
Ad agri vero laevam aliae tibi sese offerunt rationes,
quibus inquirere licet an vere iuxta naturalem sensum sub- iectae speciei propositum genus assignetur. Harum prima
examinare docet, an quod ponitur genus sit speciei parti- ceps; species enim generum, non genera specierum debent
esse participia . Secunda an de aliquo vere dicatur species,
de quo non dicitur genus; quis enim scibile aut ens opina- bilis dixerit esse genus, cum non entia et quae falsa sunt
|
 |
|
 |