|
|
 |
 |
 |
 |
Apollonius Rhodius » De lampade venatoria [TV] p. 12
Ex iis difficillime omnium problema universale affir- mativum astruitur facillimeque evertitur; universale enim
tollitur sive nulli insit, sive alicui non insit, hoc autem
quod est alicui non inesse probatur in omnibus, nulli au- tem inesse in duabus manifestatur. Huic difficultate con- structionis proximum est universale negativum, quod ex
hoc quod vel omni vel alicui insit destruitur. Particula- ria vero altero tantum refutantur modo, hoc quidem quod
omni, illud autem quod nulli. Quia vero in pluribus figuris
inveniuntur atque modis, longe facilius quam universalia
confirmantur .

VII. MEMBRUM.
Ab alio rursus principio atque capite velut exordien- tibus, positis duobus problematis terminis, respiciatur
|
 |
|
 |