La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Ovidius » De lampade venatoria [TV] p. 79



citur animatum, sicut corpus coloratum non est corpus et
color, sed corpus quod recipit colorem.


ANGULUS DIFFERENTIAE.


II. MEMBRUM.


In differentia vero, ubi totum videtur consistere quod
definitionis est formalis pars, utpote qua specificus actus
designatur, diligentissime inspicere oportet, primo conside-
rando an haec sit positi generis differentia
. Secundo an
forte non sit differentia, utpote quia in divisione aliquid
illi oppositum non perspicitur. Tertio si per ipsam genus
non dividitur
. Quarto si cum hoc, quod dividit genus,
etiam speciem non constituat. Quinto si opposita differen-
tia generi adveniens non est alicuius speciei constitutiva;
neque etenim hanc quae posita est specificam licebit ap-
pellare. Sexto si per ipsam genus tamquam per negationem
dividitur, vel ipsi negatio opponitur
. Hic locus est suspec-
tus. Septimo si non significat quale. Octavo si definito
non insit nisi per accidens
. Nono si haec generi potius at-
tribuatur, ut esse sine latitudine tam bene longitudini
quam lineae tribui videtur
. Decimo si de ipsa
genus praedicatur; hoc enim non dicitur de aliis quam de
speciebus; quod si dicimus vere 'rationale est animal', non
intelligimus de ipsa differentia quae adiective significatur,
sed ibi 'rationale' substantive capitur, quatenus videlicet
idem significat quod homo, qui est rationalitatis subiectum.