La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Burchiello » Seneca » De lampade venatoria [TV] p. 80



Idem de convertibili praedicatione rationalis cum homine,
et praedicatione de caeteris inferioribus esse iudicium in-
telligit
. Undecimo si non sit specie prior; sequi
enim oportet post ipsum cuius divisiva, et illud cuius est
constitutiva praecedere. Duodecimo si alius generis inve-
niatur esse differentia
. Tertiodecimo si cum ponatur eius
quod est ad aliquid, ipsa non sit ad aliquid; sicut enim
scientia est ad aliquid, ita et activum, contemplativum et ef-
fectivum, dicit
. Quartodecimo si differentiae de-
finitio aliae etiam rei conveniat. Hactenus bene. Addit
exemplum suspectum dicens 'ut qui dixit im-
parem numerum esse numerum habentem medium, quia
medium habere convenit lineae et corpori, et orationi'
. At
dicimus nos, quod haec differentia sub genere numeri est
potissima et nullam recipiens reprehensionem
. Esset autem
vaga differentia, si ibi numerus sumatur iuxta rationem
aequivocam propriae et metaphoricae significationi iuxta
genus multiplex. Ideo non est pro veritate leviter exagi-
tandus et assumendus iste locus.


ANGULUS IDENTITATIS.


III. MEMBRUM.


Huc etiam spectare videtur, ut ex opposita veluti qua-
dam ratione locos identitatis differentiae locis adiacentes
intueamur; sic enim an definitio definito congruat descrip-
tioque descripto, secundum generalem rationem iudicare
licet. Consideretur ergo primo in coniugatis si illa sint