|
|
 |
 |
 |
 |
Albertus Magnus » Aristoteles » De lampade venatoria [TV] p. 18
velut in equestri ad circum exercitio ad serios bellicos con- gressus laudabilius persequendos disponit , tertio velut e
laborioso conflictantium tenebrarum atque lucis agone fru- galiter evadentes efficit ut eorum tranquillam possessio- nem habeamus, quae pro moralibus virtutibus stabiliendis
et speculativis illustrandis disciplinis apprime necessaria
esse censentur.
IV. MEMBRUM.
Ignis heterogenea disgregans, utpote veritatis au- rum a falsitatis, credulitatis et opinionis lithargyrio, stamno
et argento secernens , calida lux illa est, quae in plerisque
torpens languidior apparet et aberrans, in aliis autem
vel naturae celeri quadam dexteritate clarior est atque
promptior, in quibusdam vero artis expolitione ita vege- tem et illustrem licet intueri, ut in venatore ad omnium
latibulorum aptam perscrutationem et fugacis per ampla
venabula problematis inventionem accendat, nec minus ad
intuendos evisceratae ferae artus iudicium exacuat. Neque
enim sine canonicae huiusce rationis cognitione tanti esse
potest scintillae a natura nobis insitae tenuior illa vis.
Hac luce pertinacis eius caecitatis vaga phantasmata
discutientes, primum quidem incipiendo perquirimus, se- cundo citra inanis illius stuporis modum solidiore in- vestigatione proficientes invenimus, tertio ab omnibus vel
infantis ignorantiae negativae obscuritate, vel perversae
dispositionis caecutire facientibus phaleris repurgati, illum
|
 |
|
 |