La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Avicenna » Augustinus » De lampade venatoria [TV] p. 21



dicare videtur citra topicam demonstrativa facultas, ut
pauperem se tanto amplius credere debeat ipse demonstra-
tor, quanto illi contingat oportet, ut ob propriae indigen-
tiae sensum tristetur vehementius; quem sane sensum non
ad satis magnam refero virtutem si Socraticus quispiam
fuerit assequutus, quando illum meliora ex alio maneant
adipiscenda theatro. Norit ergo non oculis, sed auribus
examinans, et veluti divinando decernens, et non minus
huius quam illius usus ignarum literatorum vulgus, quod
non usque adeo ob rationem firmioris argumenti, quod
semotum et arduum indicet et designet, demonstrator
topicum excellit, ut ex alio latere topica praesentanea fru-
galitate, usu maiori et uberiore possessione praecurrentem
valeat apodictica exaequare censura; ubi forte divinum,
sed certe mutum iudicium a venenosa propina-
tione populum Atheniensem non avertit, quem solertissima
(non tam bene criticis, quam male fortunatis philosophis
patriis invisa) peregrini barbarique dialectica ad
auream sibi statuam erigendam convertisse potuit
.


DE TURRI IN CAMPI MEDIO.


I. MEMBRUM.


In Campi medio turris est, ad quam redditus ex omni
parte collecti pertinere videntur omnes. Ipsa subiectum de-
notat, circa quod et de quo omnis est consideratio, et ad
cuius formationem spectat omnis syllogisticus apparatus,
qui eo respicit, ut de hoc vel ab hoc ipso in conclusione ali-