La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Philippus » De lampade venatoria [TV] p. 24



II. MEMBRUM.


In omni prorsus quaesito, problemate, enunciatione
duo repperiri necesse est, alterum quod de aliquo dicitur,
alterum de quo dicitur aliquid
. Istud est species, illud au-
tem aliud a quattuor enumeratis vel sex enumerabilibus
esse non potest.


III. MEMBRUM.


Prima igitur sufficientis agrorum distributionis caussa
sit, quod universa, quae in propositum venire et con-
troversiam duci possunt, ad istum tandem numerum redu-
cuntur. Omnis etenim quaestio de subiecto aut quaerit quod
essentialiter de ipso dicatur, et hoc vel primo erit definitio
aut pars definitionis
, utpote differentia subiectae speciei
constitutiva, aut eiusdem genus; vel secundo erit descrip-
tio aut descriptionis pars, utpote proprium accidens vel
commune.


IV. MEMBRUM.


Secunda ratio inde est, quod omnis praedicatio unum
quodammodo cum eo de quo affirmatur declarat aut ef-
ficit id ipsum quod affirmat; nec minus id quod negat ab
eo a quo negatur aliud quodammodo vel alienum esse
testatur. Iam si omnes modi unius et (per oppositam ra-
tionem) diversi referantur, facillime omnis praedicativa