La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » De lampade venatoria [TV] p. 26



habendi modo vel affecti esse similitudine, ut idem est
hominis potentia ad ambulandum, avis ad volandum, piscis
ad natandum, ignis ad ascendendum, aut 4. sub eiusmodi
susceptibilis accidentis ratione, ut idem videtur esse sere-
nitas in aëre, tranquillitas in mari, pax in populo
.
Tam multis modis cum dicatur, quorum singulis
diversum opposita significatione respondet, non difficile
erit coniicere quemadmodum universa dicibilia complec-
tantur, quae omnia ad quatuor praedictas constat esse redu-
cibilia species. Si unum numero ad definitionem et definitio-
nis membra reducitur, unum quoque genere, proportione
et accidente similiter proprias possunt sine difficultate clas-
ses agnoscere
.


IV. MEMBRUM.


Tertio quod numerum quaternarium non excedant,
inde potest esse manifestum, quod propositionem quam-
libet vel problema perquirentes, quae fidem per syllogis-
mum atque divisionem accipiunt, non certe alia ratione
procedimus, quam aliquid de posito subiecto praedicantes.
Omne autem quod praedicatur, aut convertibiliter cum illo
dicitur aut per excessum. Si primo contingat modo, vel
erit definitio vel proprium quod praedicatur
; si vero se-
cundo, tunc vel aliquid erit ex iis quae sumuntur in sub-
iecti definitione, et ipsum erit genus, vel quippiam a de-
finitione subiecti alienum, cum hoc tamen quod illo sit
communius, et illud erit circumscriptivum accidens
.