La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Avicenna » Augustinus » De lampade venatoria [TV] p. 31



nus: primum in quo ipsae philosophorum sectae adversan-
tur, secundum in quo vulgus in se ipso est divisum, tertium
in quo philosophi contrariantur multitudini
, quartum in
quo unus e principibus sapientum positionem propriam
contra communem sensum sua velut heteroclita authoritate
produxerit
, quintum in quo non sine praepollentibus argu-
mentis quispiam ex illustribus exsurgat. Ut primo ubi de
universi finitate et secundum magnitudinem infinitate
quaestio est
, secundo ubi de unitate atque simplicitate et
de pluralitate et distinctione primae causae disceptatur,
tertio ubi virtus cum inopia et ignorantia cum divitiis con-
iuncta comparantur, quarto ubi Pythagorei de rebus ita
inquiunt existimandum, ut sensui uniuscuiusque fiunt prae-
sentia
, quinto ubi motum astrique naturam nonnulli peni-
tius intuentes tribuunt.


RETIA.


I. Membrum.


Quatuor venatorum enume-
rat instrumenta. Quorum primum, quod per retia significa-
mus, est quaedam sumendarum propositionum atque com-
ponendorum syllogismorum facultas atque potentia
. Haec
sane ea plane ratione comparatur, si inveniendarum assu-
mendarumque propositionum probabilium scite intelligan-
tur atque firmiter ea teneantur genera, quae e propositio-
num reliquis generibus distinguuntur, seliguntur. Ipsum