|
|
 |
 |
 |
 |
Avicenna » Augustinus » De lampade venatoria [TV] p. 33
SPECULA.
I. MEMBRUM.
De rerum veritate cupientibus informari, primum ope- rae precium est ipsum quod trahitur in considerationem
veluti a caeteris abiungendo depurare, ut clarius et eviden- tius ipsius quae qualisque sit natura liceat contemplari;
male enim aegreque aurum in physica impuritate chimica- que commixtione cognoscitur et iudicatur. Secundo ubi rei
ratio sive essentia citra omnis homonymiae confusionem
fuerit perspecta, secundum eius esse absolutum considere- tur, quatenus videlicet unitatis est particeps; ut tertio
tandem secundum esse respectivum, quo in dualitate qua- dam consistere videtur, apprehendi citra errorem possit.
Proximum est quod duo rerum principia unitatem et bina- rium interminatum dixerunt Pythagorei , dum per illam esse
absolutum quod habent omnia, per istud vero respectivum
significari vellent. Artificiosissime igitur opus
venatoris in aequivoci discussionem, similitudinis intuitum
et differentiae considerationem distinxit , quo per primum
veluti depuratio fiat, per secundum ad ipsum quid in se
sit magis cognoscendum velut manu ducamur, per tertium
potius eam quam ad caetera referat habitudinem conci- piamus; in his enim primo distinctio confert ad veritatem,
secundo similitudo ad unitatem, tertio ad dualitatem plu- ralitatemque differentia.
|
 |
|
 |