La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Cantus [IT] - lettera E » p. 215



INTENTIO AUTHORIS.

.

Intentio nostra est, divino annuente numine, artificio-
sam metodicámque prosequi viam: ad corrigendum de-
fectum, roborandam infirmitatem, et sublevandam vir-
tutem memoriae naturalis: quatenus quilibet (dummodo
sit rationis compos, et mediocris particeps iudicii) pro-
ficere possit in ea, adeo ut nemo talibus existentibus
conditionibus, ab ademptione istius artis excludatur. Quod
quidem ars non habet a seipsa, neque ex eorum qui prae-
cesserunt industria, á quorum inventionibus excitati:
promoti sumus diuturnam cogitationem ad addendum,
tum eis quae faciunt ab facilitatem negotii atque certi-
tudinem: tum etiam ad brevitatem. Quandoquidem quae
secundum viam aliorum requirebant diuturnam exerci-
tationem, intensam attentionem, et quodammodo ab aliis
studiis abdicationem, adeo ut feliciora ingenia tale stu-
dium dedignarentur: iam per nos Altissimi gratia adeo
facile et illustre et dignum negotium proponitur: ut nemo
sanae mentis sit, qui nedum artem amare debeat: ve-
rum quoque toto appulsu atque nervis, in eius studium
incumbere. Quandoquidem ars ista adiuvat omnes alias,
et ostendit viam, et patefacit aditum ad inventiones alias
plurimas. Siquidem ita faciet, ad memoriam, ut etiam
maximé conferat ad iudicium. Sed quid in laude, et mo-
mento huius artis detineor? Successus rem ipsam com-