|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Erasmus » p. 250
biles ordinabis, quibus quidem valebis eidem loco in- tegram committere dictionem.
§ III.
«Quod si dictio erit prolixior, poteris illam in duo- bus vel tribus locis committere et extendere, quod
consulimus quando extemporanea replicanda sunt
lecta vel recitata.»
§ IIII.
«Ubi veró tu ipse tuam tibi materiam disposue- ris, poteris uni loco dictionem quantumlibet pro- lixam committere, apponendo duos vel plures ho- mines ordinatos: qui cum suis instrumentis et si- gnis et nominibus propriis literas repraesentando,
quamcumque tibi proferant dictionem.»
. Quod ad memoriam verborum pertinet:
á labore in quem nos artes antiquiores impellunt, mi- rum in modum nos relevare videtur. Quibus licet mo- dicum considerantibus, modicum videatur addere: me- lius tamen negocium perpendentibus longé aliter ap- parebit. Elementa enim quae per antiquorum praecep- tiones, singularia tantum docebamur praesentare: nunc
ad syllabarum et quarumcumque dictionum ex ipsis
complexarum complementum, unico cuicumque loco
integrum ipsum docemur apponere terminum. Arma- menta enim et actiones, non ociosa, levia, atque vaga
nunc instituuntur: neque solum ad memoriam exci- tandam homines hominibus adstare, résque alias aliis
|
 |
|
 |